monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, V . <<<     >>> SERMO CCVII. In Natali sancti Laurentii, II .

SERMO CCVI. In Natali sancti Laurentii, I. APPARAT EINBLENDEN

1 Beatissimi Laurentii martyris, cuius Natalem hodie celebramus, passionem nosse vos credo; et quanta in persecutione pertulerit, Dilectionem vestram scire posse non dubito. Tanta enim eius martyrii gloria exstitit, ut passione sua mundum illuminaverit universum. Illuminavit plane mundum Laurentius eo lumine quo ipse succensus est; et flammis quas ipse pertulit, omnium Christianorum corda calefecit. Quis enim hoc exemplo nolit pro Christo ardere cum Laurentio, ut possit a Christo cum Laurentio coronari? Quis nolit ad horam sustinere Laurentii ignem, ut aeternum gehennae non patiatur incendium? Beati igitur Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem Etsi nobis persecutoris flamma deest; fidei tamen flamma non deest. Non ardemus quidem corpore pro Christo, sed ardemus affectu: non subiicit mihi persecutor ignem, sed suggerit mihi ignem desiderium Salvatoris. Esse autem Salvatoris ignem legimus in Evangelio, dicente eodem Domino, Nescitis quia veni ignem mittere in terram? et quid volo, nisi ut accendatur? Quo igne succensi Amahus et Cleophas dixerunt : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Hoc igitur igne etiam beatus Laurentius accensus, flammarum non sentit incendia: et dum Christi ardet desiderio, persecutoris poena non ardet. In quantum enim in illo fidei ardor fervet, in tantum supplicii flamma frigescit. Corporali enim beatus Laurentius laborat incendio: hinc amore Christi succenditur, inde persecutoris flamma torquetur: sed divinus Salvatoris ardor materialem tyranni restinguit ardorem. Quamvis enim in favilla membra solvantur, fidei tamen fortitudo non solvitur: corporis quidem detrimentum sustinet, sed lucrum salutis acquirit.
2 Non enim, fratres, beatus Laurentius cita vel simplici passione perimitur. Nam qui gladio percutitur, semel moritur; qui in flammarum camino mergitur, uno impetu liberatur: hic autem longa et multiplici poena cruciatur; ut mors ei non desit ad supplicium, et desit ad finem. Dicitur enim ab illo saevissimo persecutore haec beato Laurentio constituta poena, ut ardentium exposita mole carbonum, insuper eum ferrea crate distentum lenta flamma consumeret; ut non tam inflammando cito interimeret hominem, quam diu exurendo torqueret: ita ut cum unum latus exustum persecutor cerneret, aliud latus ignibus obiiceret exurendum. Legimus Ananiam, Azariam et Misaelem beatissimos pueros a rege in camino ignis inclusos, in poenarum suarum deambulasse flammis, et igneos globos pedibus conculcasse. Unde et beatus Laurentius non minori est gloria praeferendus: siquidem illi in poenarum suarum flammis ambulabant; hic et in ipso supplicii sui igne discumbit: illi vestigiis pedum conculcaverunt incendia; iste laterum suorum diffusione restinguit. Illi, inquam, stantes in poena elevatis manibus orabant Dominum; hic autem prostratus in sua poena, toto corpore Dominum deprecatur.
3 Iterum ergo beatus Laurentius in dorsum supinus vertitur, et renes eius ignibus exuruntur: ut impleretur Psalmi prophetia, quae dicit ex persona Laurentii, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Duplici se utique postulat igne comburi. Nam si de solo mundi igne loqueretur, sufficeret renes tantum exurendos incendiis obtulisse. Cor autem nisi Christi flamma non uritur: atque ideo ad comprobandam devotionem suam geminum sibi ignem postulat; ut luctamine habito ostendat in se plus posse amorem Christi, quam poenam tyranni. Honoremus igitur, fratres, beatum Laurentium, qui dum fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superare, et amore Christi diem iudicii non timere.
4 Nos vero, fratres dilectissimi, si ad consortium sanctorum martyrum pervenire volumus, de imitatione martyrum cogitemus. Debent enim in nobis, etc.. . . . , ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exsultatione possimus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCV. In Natali apostolorum Petri et Pauli, V . <<<     >>> SERMO CCVII. In Natali sancti Laurentii, II .
monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206